- EPISCOPI
- EPISCOPIGraece Ε᾿πίοκοποι, Magistratus apud Athenienses nomen; qui per provincias, et regiones ditioni suae commissas excunebant, quo illas in officio ac fide continerent. Latinis vero sic dicebantur, qui pani praeerant, leg. ult. §. 7. D. de Muner. et Honor. cuiusmodi forte fuit ille, cuius mentio est in vet. Inscr. apud Ioffredum in Not. Urbis Niceensis, p. 6. De Episcopis Ecclesiae Rom. varii generis, Episcopis sc. Abbatibus, seu Vagantibus, qui nullas parochias habent; Episcopis Cardinalihus, h. e. propriis; item iis quibus id privilegii indultum, ut Cardinalibus accenserentur, quemadmodum de Archiepiscopo Magdeburgensi legitur, apud Henr. Meibomium; iis porro quibus ius Pontificem Rom. eligendi concessum est in Concilio Rom. A. C. 1059. de Episcopis Cathedralibus, quibus Chorepiscopi oppositi de Episcopis commendatariis h. e. Cardinalibus, quibus non unus solum, sed aliquando quatuor, quinque, sex Episcopatus in commendam concessi slint, cum sedes Pontificum adhuc Avenione eslet: de Episcopis Palatii, seu Archicapellanis, qui apud Gallos, Bohemos, Croatas, olim in aulis versabantur, ut essent cum quibus de rebus Ecclesiasticis Reges tractarent: de Episcopis primae sedis seu Primatibus: de Episcopis tandem in partibus Infidelium, qui Latinis Hierosolymitano Regno pulsis, originem nacti sunt, Vide pluribus agentes Car. du Fresne in Glossarte et Macros Fratres in Hierolexico: ad de infra dicenda, in voce Episcopi Item Magister.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.